Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quam occasionem, quod tempus, quem insidiis instruendis locum? frigere ac torpere senis consilia.

sed Camillo cum vitae satis tum gloriae esse; quid attinere cum mortali corpore uno civitatis, quam inmortalem esse deceat, pati consenescere vires? sermonibus tota in se averterat castra,

et cum omnibus locis posceretur pugna, “sustinere” inquit,

372
“M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat; cede unus omnibus et patere te vinci consilio, ut maturius bello vincas.”

ad ea Camillus, quae bella suo unius auspicio gesta ad diem essent, negare in eis neque se neque populum Romanum aut consilii sui aut fortunae paenituisse; nunc scire se collegam habere iure imperioque parem, vigore aetatis praestantem;

itaque se, quod ad exercitum attineat, regere consuesse, non regi; collegae imperium se non posse inpedire. dis bene iuvantibus ageret, quod e re publica duceret;

aetati suae se veniam ear petere, ne in prima acie esset; quae senis munia in bello sint, iis se non defuturum. id a dis inmortalibus precari, ne qui casus suum consilium laudabile efficiat. nec ab hominibus salutaris sententia

nec a dis tam piae preces auditae sunt. primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat validamque stationem pro castris opponit; ipse edito loco spectator intentus in eventum alieni consilii constitit.

simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo, non metu pedem rettulit.

lenis ab tergo clivus erat inter aciem et castra; et, quod suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo adpropinquasset hostis, erumperent.

Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit. versus itaque in victorem terror et novo hoste et supina valle Romanam inclinavit aciem.

instant Volsci recentes, qui e castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam, qui simulata cesserant fuga. iam non recipiebat se Romanus miles, sed inmemor recentis ferociae veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat,

cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim

373
subsidiis oppositis “haec est” inquit, “milites, pugna, quam poposcistis? quis homo, quis deus est, quem accusare possitis?

vestra ilia temeritas, vestra ignavia haec est. secuti alium ducem sequimini nunc Camillum et, quod ductu meo soletis, vincite. quid vallum et castra spectatis? neminem vestrum illa nisi victorem receptura sunt.”