Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
vocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii res.
fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit praeconi; “ne quem vestrum” inquit, “Quirites, donec quidquam in re mea supererit, iudicatum addictumve duci patiar.” id vero ita accendit animos, ut per omne fas ac nefas secuturi vindicem libertatis viderentur. hoc domi,
contionantis in modum, sermones pleni criminum in patres; inter quos, cum omisso discrimine, vera an vana iaceret, thensauros Gallici auri occultari a patribus iecit, nec iam possidendis publicis agris contentos esse, nisi pecuniam quoque publicam avertant; ea res si palam fiat, exsolvi plebem aere alieno posse.
quae ubi obiecta spes est, enimvero indignum facinus videri: cum conferendum ad redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, tributo conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse.
itaque exsequebantur quaerendo, ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo versae erant omnium curae, apparebatque nec veri indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.
ita suspensis rebus dictator accitus ab exercitu in urbem venit. postero die senatu habito cum satis periclitatus voluntates hominum discedere senatum ab se vetuisset, stipatus ea multitudine, sella in comitio posita viatorem ad M. Manlium misit;
qui dictatoris iussu vocatus, cum signum suis dedisset adesse certamen, agmine ingenti ad tribunal venit.
hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, velut in acie constiterant.