Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ingens certe, quod inter omnes auctores conveniat, quamquam nuper Camilli ductu atque auspicio accisae res erant, Volscorum exercitus fuit. ad hoc Latini Hernicique accesserant et quidam et coloni etiam a Velitris Romani.

dictator castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad propositum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima capientes processit.

359

“nostra victoria est, milites,” inquit, “si quid di vatesque eorum in futurum vident. itaque, ut decet certae spei plenos et cum inparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus. ne procurri quidem ab acie velim, sed obnixos stabili gradu impetum hostium excipere.

ubi illi vana iniecerint missilia et effusi stantibus vobis se intulerint, micent gladii, et veniat in mentem unicuique deos esse, qui Romanum adiuvent, deos, qui secundis avibus in proelium miserint.

tu, T. Quincti, equitem intentus ad primum initium moti certaminis teneas; ubi haerere iam aciem conlato pede videris, terrorem equestrem occupatis alio pavore infer invectusque ordines pugnantium dissipa.”

sic eques, sic pedes, ut praeceperat, pugnant; dux legiones nec fortuna fefellit ducem.

multitudo hostium, nulli rei praeterquam numero freta et oculis utramque metiens aciem, temere proelium iniit, temere omisit;

clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae impetu ferox gladios et conlatum pedem et vultum hostis ardore animi micantem ferre non potuit.