Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quidam, quod postridie idus Quinctiles non litasset Sulpicius tribunus militum neque inventa pace deum post diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie idus
nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam gravi casu rei publicae secum agitare.
hinc Volsci, veteres hostes, ad extinguendum nomen Romanum arma ceperant; hinc Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de bello ad fanum Voltumnae factam mercatores adferebant.
novus quoque terror accesserat defectionis Latinorum Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factam per annos prope centum numquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant. Itaque,
cum tanti undique terrores circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud hostis sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare,
placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam, cuius recuperata esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum.
is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita, ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos centuriaret.