Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint et Romae invenerint praesidia Veientes, quae nequiquam in quaerunt.

291
est quicquam,

quod Veientibus optatum aeque contingere possit, quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde velut ex contagione castra impleantur? at hercule apud hostis tanta modestia est,

ut non obsidionis taedio, non denique regni quicquam apud eos novatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritaverint animos;

morietur enim extemplo, quicumque erit seditionis auctor, nec cuiquam dicere ea licebit, quae apud vos inpune dicuntur.

fustuarium meretur, qui signa relinquit aut praesidio decedit; auctores signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri militi, sed universis exercitibus palam in contione audiuntur;

adeo quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae patriae dissolvendaeque rei publicae est, adsuestis quieti audire et dulcedine potestatis eius capti sub ea scelera latere sinitis.

reliquum est, ut, quae hic vociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant ducibusque parere non patiantur,

quoniam ea demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non disciplinam vereri militiae.”