Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quid tandem de sacerdotibus? nonne in mentem venit, quantum piaculi comittatur? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil umquam praeterquam urbs capta movit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est;
hos Veientis pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuae te deserent, Vesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet? ?
alia, quae auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui oblivioni aut cui neglegentiae damus? comitia curiata,
quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militaris creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Veiosne haec transferemus?
an comitiorum causa populus
at enim apparet quidem pollui ullis piaculis expiari posse, sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem vexare.
hanc autem iactari magis causam quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum adventum salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe hanc eandem rem actam esse, ut Veios transmigraremus.
et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. vos, etiamsi faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis; ego contra — nec id mirati sitis, priusquam, quale sit, audieritis — , etiamsi migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem.