Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

videte, quot res quam inutiles sequantur illam viam consilii, iactura operum tanto labore factorum, vastatio inminens nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente concitatum. haec sunt,

tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro, qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.

si, me dius fidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parta victoria frui,

sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum expectare et, si non sit

290
aestate perfectum bellum, opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.

obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit; belli necessitatibus patientiam non adhibebimus, quam vel lusus ac voluptas elicere solet?

adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint? ut tamquam navale bellum tempestatibus captandis et observando tempore anni gerant, non aestus, non frigora pati possint?

erubescant profecto, si quis eis haec obiciat, contendantque et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.

haec virtute militum vestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Veios tantum nec hoc bellum intueri, quod instat, sed famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere.

an mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent, cuius si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit impetum,