Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et conloquia permissu imperatorum habita; in quibus cum identidem Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes.

sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat. itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a Veis adducere exercitum iubet, parat instruitque, quibus haud inpar adoriatur hostes,

interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus superatis tamen humanis omnibus malis, cum famem unam natura vinci non sineret,

diem de die prospectans, ecquod auxilium ab dictatore appareret, postremo spe quoque iam, non solum cibo deficiente et, cum stationes procederent, prope obruentibus infirmum corpus armis vel dedi vel redimi se, quacumque pactione possent, iussit iactantibus non obscure Gallis magna mercede se ad duci posse, ut obsidionem relinquant.

senatus

337
habitus tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur, inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum, regulum Gallorum, conloquio transacta res, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum.

rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera ab Gallis adlata iniqua, et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius auditaque intoleranda Romanis vox: vae victis.

sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos. nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso dictator intervenit auferrique aurum de medio et Gallos summoveri iubet.

cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat pactionem ratam esse, quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistrate facta esset, denuntiatque Gallis, ut se ad proelium expediant.