Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse et laetus stipendium accipit; aequo igitur animo patiatur se ab domo ac re familiari, cui gravis inpensa non est, paulo diutius abesse.

an, si ad calculos eum res publica vocet, non merito dicat: “annua aera habes, annuam operam ede; an tu aecum censes militia semenstri solidum te stipendium accipere?”

invitus in hac parte orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent, qui mercennario milite utuntur; nos tamquam cum civibus agere

288
volumus agique tamquam cum patria nobiscum aecum censemus.

aut non suscipi bellum oportuit aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet.

perficietur autem, si urgemus obsessos, si non ante abscedimus, quam spei nostrae finem captis Veis inposuerimus. si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam inponere debuit.

decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia quam procul ab domo? quot terras, quot maria distans?

nos intra vicensimum lapidem in conspectu prope urbis nostrae annuam oppugnationem perferre scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est, quod nos ad perseverandum stimulet.

septiens rebellarunt; in pace numquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt;