Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ne patriam, pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent, desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes;

ne exulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac diis penatibus in hostium urbem agerent eoque rem adducerent, ut melius fuerit non capi Veios, ne Roma desereretur.

quia non vi agebant, sed precibus et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt

319
quam iusserunt.

adeoque ea victoria laeta patribus fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret, ut agri Veientani septena iugera plebi dividerentur nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur, vellentque in spem liberos tollere.

eo munere delenita plebe nihil certatum est, quo minus consularia comitia haberentur.

creati consules L. Valerius Potitus, M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen. hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator voverat Veienti bello.