Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus Aemilium praesidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare.

ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos conpulere tumulos; pavorque inde Verruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus.

Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id hostibus fore.

poscentes, ut confestim inde ad castra hostium duceret — et in conspectu erant posita in piano — , nihil poenae recusabant, ni ea ante noctem expugnassent.

conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet. et hostes, nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via, quae ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii proeliumque ante lucem — sed luna pernox erat — commissum est. et haud incertius diurno proelium fuit;