Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui legatorum nomen donumque et deum, cui mitteretur, et doni causam veritus ipse multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae inplevit adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam navium Delphos prosecutus Romam inde sospites restituit.

hospitium cum eo senatus consulto est factum donaque publice data. eodem anno in Aequis varie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae, vicissent victine essent. imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Aemilius, Sp. Postumius.

primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus Aemilium praesidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare.

ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos conpulere tumulos; pavorque inde Verruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus.

Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id hostibus fore.

poscentes, ut confestim inde ad castra hostium duceret — et in conspectu erant posita in piano — , nihil poenae recusabant, ni ea ante noctem expugnassent.

conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet. et hostes, nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via, quae ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii proeliumque ante lucem — sed luna pernox erat — commissum est. et haud incertius diurno proelium fuit;

sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris, ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum

317
palati fugerent.

inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum. qui, ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris, ut non ultra sustinuerint impetum Aequi. caedis inde fugientium,

qualis ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est, tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litterae a Postumio laureatae secuntur, victoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.

tribunorum plebis actiones quia nondum invenerant finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum et patres reficere intercessores legis adnisi sunt;

sed plus suis comitiis plebs valuit. quem dolorem ulti patres sunt senatus consulto facto, ut consules, invisus plebi magistratus, crearentur. annum post quintum decimum creati consules L. Lucretius Flavus, Ser. Sulpicius Camerinus. huius anni ferociter,

quia nemo ex collegio intercessurus erat, coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob id ipsum consulibus resistentibus omnique civitate in unam eam curam conversa Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expugnant.

colonorum pars maxima incolumes, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere.

L. Lucretio consuli ea provincia evenit. is cum exercitu profectus acie hostes vicit victorque Romam ad maius aliquanto certamen rediit.

dicta erat tribunis plebi bienni superioris A. Verginio et Q. Pomponio, quos defendi patrum consensu ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut vitae ullo crimine alio aut gesti magistratus quisquam arguebat, praeterquam quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae intercessissent.