Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos, qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios oppugnarunt.

eos tu, quantum in te fuit, novo

315
scelere vicisti; ego Romanis artibus, virtute, opere, armis,

sicut Veios, vincam.” denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit virgasque eis, quibus proditorem agerent in urbem verberantes, dedit. quod spectaculum concursu populi primum facto,

deinde a magistratibus de re nova vocato senatu tanta mutatio animis est iniecta, ut qui modo efferati odio iraque Veientium exitum paene quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem universa posceret civitas. fides Romana,

iustitia imperatoris in foro, in curia celebratur, consensuque omnium legati ad Camillum in castra atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios, proficiscuntur.

introducti ad senatum ita locuti traduntur: “patres conscripti, victoria, cui nec deus nec homo quisquam invideat, victi a vobis et imperatore vestro dedimus nos vobis rati, quo nihil victori pulchrius est, melius nos sub imperio vestro quam legibus nostris victuros.

eventu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt: vos fidem in bello quam praesentem victoriam maluistis; nos fide provocati victoriam ultro detulimus.

sub dicione vestra sumus; mittite, qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant. nec vos fidei nostrae nec nos imperii vestri paenitebit.”