Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ea largitio sperni coepta, quia spe maioris avertendae solacium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Volscos, cum pulcherrima urbs Vei agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro?

urbem quoque urbi Romae vel situ vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum praeponebant.

quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios.

ceterum partem plebis, partem senatus destinabant ad habitandos Veios, duasque urbes communis rei publicae incoli a populo Romano posse. quae cum optimates ita tenderent,

ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani, quam quicquam earum rerum rogaretur;

quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse; quid in duabus urbibus fore? victamne ut quisquam victrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Veis, quam incolumibus fuerit?