Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse in muros pro se quisque armati discurrunt mirantes,

quidnam id esset, quod, cum tot per dies nemo se ab stationibus Romanus movisset, velut repentino icti furore inprovidi currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula:

immolante rege Veientium vocem haruspicis dicentis, qui eius hostiae exta prosecuisset, ei victoriam dari exauditam in cuniculo movisse Romanos milites, ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent.

sed in rebus tam antiquis si, quae similia veris sint, pro veris accipiantur, satis habeam; haec ad ostentationem scaenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare neque refellere operae pretium est.

cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars, cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt ignes.

clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet.

momento temporis deiectis ex muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus inpletur; omnibus locis pugnatur;

deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet, ut ab inermi abstineatur. is finis sanguinis fuit.