Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
igitur fatalis dux ad excidium illius urbis servandaeque patriae M. Furius Camillus dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. repente mutaverat imperator mutatus:
alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis videri.
omnium primum in eos, qui a Veis in illo pavore fugerant, more militari animadvertit effecitque, ne hostis maxime timendus militi esset.
deinde indicto dilectu in diem certam ipse interim Veios ad confirmandos militum animos intercurrit; inde Romam ad scribendum novum exercitum redit nullo detractante militiam. peregrina etiam iuventus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id bellum venere;
quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus ad id bellum paratis ludos magnos ex senatus