Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

en vobis” inquit “iuvenem,” filium tenens, “effigiem atque imaginem eius, quem vos antea tribunum militum ex plebe primum fecistis. hunc ego institutum disciplina mea vicarium pro me rei publicae do dicoque vosque quaeso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic petenti meisque pro eo adiectis precibus mandetis.” datum id petenti patri,

filiusque eius P. Licinius tribunus militum consulari potestate cum iis, quos supra scripsimus, declaratus.

Titinius Genuciusque tribuni militum profecti adversus Faliscos Capenatesque, dum bellum maiore

305
animo gerunt quam consilio, praecipitavere in insidias.

Genucius morte honesta temeritatem luens ante signa inter primores cecidit; Titinius in editum tumulum ex multa trepidatione militibus collectis aciem restituit nec se tamen loco hosti commisit.

plus ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope in cladem ingentem vertit; tantum inde terroris non Romae modo, quo multiplex, fama pervenerat, sed in castris quoque fuit ad Veios.