Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

bello perfecto donum amplum victor ad mea templa portato sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata, ut adsolet, facito.”

ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere;

inventumque tandem est, ubi neglectas caerimonias intermissumve sollemne dii arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus vitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse.

unam expiationem eorum esse, ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur et interregnum iniretur.

ea ita facta sunt ex senatus consulto. interreges tres deinceps fuere: L. Valerius, Q. Servilius Fidenas, M. Furius Camillus.