Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus, quidnam id esset,
quod de lacu Albano docuisset, respondit profecto iratos deos Veienti populo illo fuisse die, quo sibi eam mentem obiecissent, ut excidium
itaque, quae cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec, ut indicta sint, revocare posse et tacendo forsitan, quae di inmortales vulgari velint, haud minus quam celanda effando nefas contrahi.
sic igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca traditum esse, quanto aqua Albana abundasset, , si Romanus rite emisisset, victoriam de Veientibus dari; antequam id fiat, deos moenia Veientium deserturos non esse. exsequebatur inde, quae sollemnis derivatio esset.
sed auctorem levem nec satis fidum super tanta re patres rati decrevere legatos sortesque oraculi Pythici expectandas.
priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate L. Iulius Iulus, L. Furius Medullinus quartum, L. Sergius Fidenas, A. Postumius Regillensis, P. Cornelius Maluginensis, A. Manlius magistratum inierunt.
eo anno Tarquinienses novi hostes exorti. quia multis simul bellis, Volscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veienti quoque et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis,