Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tribunis ad Veios nihil admodum memorabile actum est;

tota vis in populationibus fuit. duo summi imperatores Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere nulla incolumi relicta re, cui ferro aut igni noceri posset.

prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque, et quia singuli auctores erant, parum credita spretaque, et quia hostibus Etruscis, per quos ea procurarent, haruspices non erant;

in unum omnium curae versae sunt, quod lacus in Albano nemore sine ullis caelestibus aquis causave qua alia, quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit.

quidnam eo di portenderent prodigio, missi sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum.

sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui inter cavillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque in modum cecinit, priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret, numquam potiturum Veis Romanum.