Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
priore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem coortam, proxumo non prodigia, sed iam eventus:
pestilentiam agris urbique inlatam dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa placandos esse in libris fatalibus inventum sit; comitiis, auspicato quae fierent, indignum dis visum honores volgari discriminaque gentium confundi.
praeterquam maiestate petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnis, partem magnam honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creavere, . Valerium Potitum quintum, M. Valerium Maximum, M. Furium Camillum iterum,
tribunis ad Veios nihil admodum memorabile actum est;
tota vis in populationibus fuit. duo summi imperatores Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere nulla incolumi relicta re, cui ferro aut igni noceri posset.