Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ab his et prius datum locum Veientibus ad incendenda opera belli trahendi causa et nunc proditum exercitum, tradita

297
Faliscis Romana castra.

omnia fieri, ut consenescat ad Veios iuventus nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint.

praeiudicium iam de reis et ab senatu et ab populo Romano et ab ipsorum collegis factum esse;

nam et senatus consulto eos ab re publica remotos esse et recusantes abdicare se magistratu dictatoris metu ab collegis coercitos esse, et populum Romanum tribunos creasse, qui non idibus Decembribus, die sollemni, sed extemplo kal. Octobribus magistratum occiperent, quia stare diutius res publica his manentibus in magistratu non posset;

et tamen eos tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse, quod duobus mensibus citius privati facti sint,

neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam; quippe et collegis abrogatum imperium, qui certe nihil deliquissent.

illos repeterent animos Quirites, quos recenti clade accepta habuissent cum fuga ac pavore trepidum, plenum volnerum incidentem portis exercitum viderint non fortunam aut quemquam deorum, sed hos duces accusantem.

pro certo se habere neminem in contione stare, qui illo die non caput, domum fortunasque L. Vergini ac M. Sergi sit detestatusque.

minime convenire, quibus iratos quisque deos precatus sit, in iis sua potestate, cum liceat et oporteat, non uti. numquam deos ipsos admovere nocentibus manus; satis esse, si occasione ulciscendi laesos arment.

his orationibus incitata plebs denis milibus aeris gravis reos condemnat nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Verginio deprecante, ne infelicior domi quam militiae esset.

in hos versa ira populi cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam factae memoriam obscuram fecit.

298
Victores tribuni,

ut praesentem mercedem iudicii plebes haberet, legem agrariam promulgant tributumque conferri prohibent,

cum tot exercitibus stipendio opus esset resque militiae ita prospere gererentur, ut nullo bello veniretur ad exitum spei. namque Veis castra, quae amissa erant, recuperata castellis praesidiisque firmabantur; praeerant tribuni militum M. Aemilius et K. Fabius.