Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quibus dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia longinquitasque belli sit gravis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui amissis liberis fratribus, propinquis adfinibus lugubres domos habeant, iis publici privatique doloris exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant:
omnium namque malorum in Sergio Verginioque causas esse; nec id accusatores magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in alterum causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini.
quorum adeo incredibilem amentiam fuisse, ut multo veri similius sit conpecto rem et communi fraude patriciorum actam.
ab his et prius datum locum Veientibus ad incendenda opera belli trahendi causa et nunc proditum exercitum, tradita
omnia fieri, ut consenescat ad Veios iuventus nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint.