Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
minime convenire, quibus iratos quisque deos precatus sit, in iis sua potestate, cum liceat et oporteat, non uti. numquam deos ipsos admovere nocentibus manus; satis esse, si occasione ulciscendi laesos arment.
his orationibus incitata plebs denis milibus aeris gravis reos condemnat nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Verginio deprecante, ne infelicior domi quam militiae esset.
in hos versa ira populi cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam factae memoriam obscuram fecit.
ut praesentem mercedem iudicii plebes haberet, legem agrariam promulgant tributumque conferri prohibent,
cum tot exercitibus stipendio opus esset resque militiae ita prospere gererentur, ut nullo bello veniretur ad exitum spei. namque Veis castra, quae amissa erant, recuperata castellis praesidiisque firmabantur; praeerant tribuni militum M. Aemilius et K. Fabius.