Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Veientes contra taedio annuae ambitionis, quae interdum discordiarum causa erat, regem creavere. offendit ea res populorum Etruriae animos non maiore odio regni quam ipsius regis.
gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum,
quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.
gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum, donec sub rege essent, decrevit.
cuius decreti suppressa fama est Veis propter metum regis, qui, a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non vani sermonis auctore habebat.
Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen, quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita muniebant,
ut ancipitia munimenta essent, alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa, aliis