Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
is demum vir erit, cuius animum neque prosperae res flatu suo efferent nec adversae infringet.” consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur.
eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat. exercitus deinde in hiberna dimissus est.
maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes acceperunt.
hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni.
vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fulvio L. Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus; regnavit undecim annos.
Macedonum gens obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illyrici amplexa.
superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit;