Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

datus, qui circumduceret eum, L. Cornelius Scipio quaestor, qui et Capuam ei obviam missus fuerat; et aedes, quae ipsum comitesque eius benigne reciperent, conductae.

tertio post die senatum adit; gratulatus victoriam est; merita sua in eo bello commemoravit; petiit, ut votum sibi solvere, Romae in Capitolio decem maiores hostias et Praeneste unam Fortunae, liceret — ea vota pro victoria populi Romani esse — , et ut societas secum renovaretur agerque sibi de rege Antiocho captus, quem nulli datum a populo Romano Galli possiderent, daretur.

filium postremo Nicomedem senatui commendavit. omnium, qui in Macedonia imperatores fuerant, favore est adiutus.

itaque cetera, quae petebat, concessa; de agro responsum est legatos ad rem inspiciendam missuros; si is ager populi Romani fuisset nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam habituros esse : si autem Antiochi non fuisse et eo ne populi quidem Romani factum appareret aut datum Gallis esse,

ignoscere Prusiam debere, si ex nullius iniuria quidquam ei datum vellet populus Romanus.