Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum; regem regiaeque omnes stirpis ceperat. transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam,
auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo, denarium decem tria milia et centum viginti milia Illyrici argenti.
ante currum ducti Gentius rex cum coniuge et liberis et Caravantius, frater regis, et aliquot nobiles Illyrii.
de praeda militibus in singulos
laetior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus celebratus. sestertium ducentiens ex ea praeda redactum esse auctor est Antias, praeter aurum argentumque, quod in aerarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit non apparebat, auctorem pro re posui.
rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captivi Romae in carcerem coniecti; recusantibusque custodiam Spoletinis Iguvium reges traducti.
relicum ex Illyrico praedae ducenti viginti lembi erant; de Gentio rege captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et Dyrrhachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.
consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Nervam, P. Rutilium Calvum, P. Quinctilium Varum, M. Fonteium.
his praetoribus duae urbanae provinciae sunt decretae, duae Hispaniae, Sicilia ac Sardinia.
intercalatum eo anno; postridie Terminalia kal. intercalariae fuerunt. augur eo anno mortuus est C. Claudius; in eius locum augures legerunt T. Quinctium Flamininum. et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius Pictor.
eo anno rex Prusia venit Romam cum filio Nicomede. is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque Q. Cassi praetoris perrexit concursuque undique facto deos,
qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit venisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges vicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis
cum praetor senatum ei, si vellet, eo die daturum dixisset, biduum petit, quo templa deum urbemque et hospites amicosque viseret.