Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni vi amplectente, Paulo, ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret, tendente.
quae dum aguntur, classis Cn. Octavi Samothracam est adpulsa. is quoque praesenti admoto terrore modo minis, modo spe perlicere, ut se traderet, cum conaretur, adiuvit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio.
L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum advertisset, a magistratibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent.
permisso “utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inviolati soli esse?”
cum creditae sanctitati