Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

an noctu tamquam furtiva in aerarium deportabuntur? quid? illud spectaculum maximum, nobilissimus opulentissimusque rex captus, ubi victori populo ostendetur?

quos Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fecerit, plerique meminimus. Perseus rex captus, Philippus et Alexander, filii regis, tanta nomina, subtrahentur civitatis oculis?

ipsum L. Paulum, bis consulem, domitorem Graeciae, omnium oculi conspicere urbem curru ingredientem avent; ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro

206
tractum perficeret.

cui sortito provinciam, cui proficiscenti praesagientibus animis victoriam triumphumque destinavimus, ei victori triumphum negaturi sumus? et quidem non tantum eum, sed deos etiam suo honore fraudaturi?

dis quoque enim, non solum hominibus, debetur triumphus. maiores vestri omnium magnarum rerum et principia exorsi a dis sunt et finem statuerunt.

consul proficiscens praetorve paludatis lictoribus in provinciam et ad bellum vota in Capitolio nuncupat: victor perpetrato bello eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans redit.

pars non minima triumphi est victimae praecedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire.

omnis illas victimas, quas † traducendo in triumpho vindicavit, † alias alios dente mactati. quid? illae epulae senatus, quae nec privato loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum voluptatis causa an deorum --- hominumque auctore Servio Galba turbaturi estis? L. Pauli triumpho portae claudentur?

rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, in circo Flaminio relinquentur? L. Paulus privatus tamquam rure rediens a porta domum ibit?

† et tu, centurio, miles, quibus ab imperatore Paulo donatus decrevit potius quam Servius Galba fabulentur audis et hoc dicere me potius quam illum audi.

ille nihil praeterquam loqui, et id ipsum maledice ac maligne, didicit: ego ter et viciens cum hoste ex provocatione pugnavi; ex omnibus, cum quibus manum conserui, spolia rettuli; insigne corpus honestis cicatricibus, omnibus adverso corpore exceptis, habeo.”

nudasse deinde se dicitur et, quo quaeque bello volnera accepta essent, rettulisse. quae dum ostentat, adapertis forte, quae velanda erant, tumor inguinum proximis risum movit.