Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, in circo Flaminio relinquentur? L. Paulus privatus tamquam rure rediens a porta domum ibit?

† et tu, centurio, miles, quibus ab imperatore Paulo donatus decrevit potius quam Servius Galba fabulentur audis et hoc dicere me potius quam illum audi.

ille nihil praeterquam loqui, et id ipsum maledice ac maligne, didicit: ego ter et viciens cum hoste ex provocatione pugnavi; ex omnibus, cum quibus manum conserui, spolia rettuli; insigne corpus honestis cicatricibus, omnibus adverso corpore exceptis, habeo.”

nudasse deinde se dicitur et, quo quaeque bello volnera accepta essent, rettulisse. quae dum ostentat, adapertis forte, quae velanda erant, tumor inguinum proximis risum movit.

tum “hoc quoque, quod ridetis,” inquit “in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque,

207
quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit.

ego hoc ferro saepe vexatum corpus vetus miles adulescentibus militibus ostendi:

Galba nitens et integrum denudet. revocate, si videtur, tribuni, ad suffragium tribus; ego ad vos, milites,” ---

summam omnis captivi auri argentique translati sestertium milliens ducenties fuisse Valerius Antias tradit; qua haud dubie maior aliquanto summa ex numero plaustrorum ponderibusque auri, argenti generatim ab ipso scriptis efficitur.

alterum tantum aut in bellum proxumum absumptum aut in fuga, cum Samothracen peteret, dissipatum tradunt; eoque id mirabilius erat, quod tantum pecuniae intra triginta annos post bellum Philippi cum Romanis partim ex fructu metallorum, partim ex vectigalibus aliis coacervatum fuerat.

itaque admodum inops pecuniae Philippus, Perseus contra praedives bellare cum Romanis coepit.