Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
dis quoque enim, non solum hominibus, debetur triumphus. maiores vestri omnium magnarum rerum et principia exorsi a dis sunt et finem statuerunt.
consul proficiscens praetorve paludatis lictoribus in provinciam et ad bellum vota in Capitolio nuncupat: victor perpetrato bello eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans redit.
pars non minima triumphi est victimae praecedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire.
omnis illas victimas, quas † traducendo in triumpho vindicavit, † alias alios dente mactati. quid? illae epulae senatus, quae nec privato loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum voluptatis causa an deorum --- hominumque auctore Servio Galba turbaturi estis? L. Pauli triumpho portae claudentur?
rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, in circo Flaminio relinquentur? L. Paulus privatus tamquam rure rediens a porta domum ibit?