Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperioremque bellantibus, eandem victoribus inopem atque inhonoratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse.

si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse.

his vocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium conpleverunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset.

intro vocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum

202
civitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli victorem despoliari triumpho:

obnoxios imperatores tradi licentiae atque avaritiae militari. iam nunc nimis saepe per ambitionem peccari; quid, si domini milites imperatoribus imponantur?

in Galbam pro se quisque probra ingerere. tandem hoc tumultu sedato M. Servilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam rem agerent ab tribunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent.

tribuni cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Servilius aliique privati, qui dicere vellent, dixissent.