Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec in classem inposita devehenda Romam Cn. Octavio data. Paulus benigne legatis dimissis transgressus Strymonem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde

199
profectus Pellam quinto die pervenit.

praetergressus urbem, ad Pellaeum, quod vocant, biduum moratus, P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuverant bello, misit iussos ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum petens quintis decimis castris Passaronem pervenit.

haud procul inde Anici castra aberant. ad quem litteris missis, ne quid ad ea, quae fierent, moveretur: senatum praedam Epiri civitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia deducenda venisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos principes ex singulis evocavit civitatibus;

quibus cum denuntiasset, ut aurum atque argentum in publicum proferretur, per omnes civitates cohortes dimisit.

ante in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in omnes perveniretur.

edita tribunis centurionibusque erant, quae agerentur. mane omne aurum argentumque conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est militibus;

tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur.