Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quartam regionem Eordaei et Lyncestae et Pelagones incolunt;
iuncta his Atintania et Tymphaeis et Elimiotis. frigida haec omnis duraque cultu et aspera plaga est; cultorum quoque ingenia terrae similia habet. ferociores eos et accolae barbari faciunt, nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos.
divisa itaque Macedonia partium usibus separatis, quanta universa esset, ostendit.
Macedoniae formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati. in qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi favisset quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam aut
noxa liberati interfectores; exilium pulsis aeque ratum fuit ac mors interfectis; A. Baebius unus est damnatus, quod milites Romanos praebuisset ad ministerium caedis.
hic eventus Aetolorum causae in omnibus Graeciae gentibus populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflavit ad intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit, quos aliqua parte suspicio favoris in regem contigerat.
tria genera principum in civitatibus erant, duo, quae adulando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi privatim opes oppressis faciebant civitatibus; media una pars utrique generi adversa libertatem legesque tuebatur.