Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
metalla quoque auri atque argenti non exerceri, nec ferri et aeris permitti. vectigal exercentibus dimidium eius inpositum, quod pependissent regi. et sale invecto uti vetuit.
Dardanis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiavit, qui sub regno Persei fuissent.
post non impetratam Paeoniam salis commercium dedit; tertiae regioni imperavit, ut
navalem materiam et ipsos caedere et alios pati vetuit. regionibus, quae adfines barbaris essent — excepta autem tertia omnes erant — , permisit, ut praesidia armata in finibus extremis haberent.
haec pronuntiata primo die conventus varie adfecerunt animos. libertas praeter spem data adrexit et levatum annuum vectigal;
regionatim commercio interruptis ita videri lacerata Macedonia, tamquam animali in artus alterum alterius indigentis distracto : adeo, quanta Macedonia esset, quam divisui facilis, quam se ipsa quaeque contenta pars esset, Macedones quoque ignorabant.
pars prima Bisaltas habet, fortissimos viros — trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem — , et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus.
secunda pars celeberrimas urbes Thessalonicen et Cassandream habet, ad hoc Pallenen, fertilem ac frugiferam terram; maritimas quoque opportunitates ei praebent portus ad Toronen ac montem Atho Aeneamque et Acanthum, alii ad Thessaliam insulamque Euboeam, alii ad Hellespontum opportune versi.
tertia regio nobilis urbes Edessam et Beroeam et Pellam habet et Vettiorum bellicosam gentem, incolas quoque permultos Gallos et Illyrios, inpigros cultores.
quartam regionem Eordaei et Lyncestae et Pelagones incolunt;