Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
referrique tegulas et refici detecta, sicut fuerant, iussit. et Persea quidam cum maiore filio Philippo traditos A. Postumio in custodiam misit; filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.
ipse, ubi dies venit, quo adesse Amphipoli denos principes civitatium iusserat litterasque omnis, quae ubique depositae essent, et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit.
adsuetis regio imperio tamen novi inperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque, quae vel socios, nedum hostis victos terrere possent.
silentio per praeconem facto Paulus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiavit. ea Cn. Octavius praetor —
omnium primum liberos esse iubere Macedonas, habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis magistratus; tributum dimidium eius, quod pependissent regibus, pendere populo Romano.
deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam: unam fore et primam partem quod agri inter Strymonem et Nessum sit amnem;
accessurum huic parti trans Nessum ad orientem versum, qua Perseus tenuisset, vicos, castella, oppida, praeter Aenum et Maroneam et Abdera; cis Strymonem autem vergentia ad occasum, Bisalticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appellant.
secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, praeter Sinticen, Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluvius, additis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent.