Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
non solum liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent.
Daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis vectigal dimidium eius, quod regi pependissent, inpositum, inde in tres partes Illyricum divisit.
unam eam fecit, quae supra † dictam est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agravonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum. hac formula dicta in Illyrico ipse inde Epiri Passaronem in hiberna redit.
dum haec in Illyrico geruntur, Paulus ante adventum decem legatorum Q. Maximum filium iam ab Roma regressum ad Aeginium et Agassas diripiendas mittit, Agassas, quod, cum Marcio consuli tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant rursus ad Persea;
Aeginiensium novum crimen erat:
famae de victoria Romanorum fidem non habentes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter saevierant.
ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius quam finitumae civitates in armis fuerant.
autumni fere tempus erat; cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam visendaque, quae nobilitata fama maiora auribus accepta sunt, quam oculis noscuntur, uti statuit.