Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Romae in Asia geruntur, interim in Illyrico L. Anicius rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto Scodrae,
quae regia fuerat, praesidio inposito Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium.
praepositis his Illyrico, reliquo exercitu in Epirum est profectus. ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine cum infulis obviam effusa.
hinc praesidio inposito in Molossidem transgressus, cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Passaronem ducit.
Antinous et Theodotus principes eius civitatis erant, insignes et favore Persei et odio adversus Romanos, iidem universae genti auctores desciscendi ab Romanis.
hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem, ut mortem servituti praeponerent, hortantes.
nemo adversus praepotentis viros hiscere audebat; tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset, “quae vos rabies” inquit “agitat, qui duorum hominum noxae civitatem accessionem facitis?