Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

itaque extemplo coronam viginti milium aureorum decreverunt; Theodotum, praefectum classis, in eam legationem miserunt. societatem ab Romanis ita volebant peti, ut nullum de ea re scitum populi fieret aut litteris mandaretur, quod, nisi impetrarent, maior a repulsa ignominia esset.

praefecti classis id unius erat ius, ut agere de ea re sine rogatione ulla perlata posset nam ita per tot annos in amicitia fuerant,

ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne spem regibus absciderent auxilii sui, si quid opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi.

tunc utique petenda societas videbatur, non quae tutiores eos ab aliis faceret — nec enim timebant quemquam praeter Romanos — , sed quae ipsis Romanis minus suspectos.

sub idem fere tempus et Caunii descivere ab iis, et Mylassenses Euromensium oppida occuparunt.