Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
hostis Rhodios esse Romani iudicare possunt, facere non possunt; est enim et nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos vestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.
secundum talem orationem universi rursus prociderunt supplices ramosque oleae iactantes; tandem excitati curia excesserunt. tunc sententiae interrogari coeptae.
infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati gesserant in Macedonia bellum. plurimum causam eorum adiuvit M. Porcius Cato, qui,
non inseram simulacrum veri copiose, quae dixerit, referendo: ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa.
Rhodiis responsum ita redditum est, ut nec hostes fierent nec socii permanerent. Philocrates et Astymedes principes legationis erant.
partim cum Philocrate renuntiare Rhodum legationem placuit, partim cum Astymede Romae subsistere, qui, quae agerentur, scirent certioresque suos facerent.
in praesentia deducere ante certam diem ex Lycia Cariaque iusserunt praefectos. haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia fuissent, quia maioris mali levatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium verterunt.