Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quae ad bellum opus essent; navibus, armis, iuventute nos nostra, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore.
ne praestaremus, per vos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam tamquam hostes, neque bonorum sociorum defuimus officio, sed a vobis prohibiti praestare fuimus.
“quid igitur? nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?” hinc iam non, quod factum est, sum defensurus — non adeo insanio — , sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus.
nulla est civitas, quae non et improbos cives aliquando et imperitam multitudinem semper habeat.
etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse.