Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
naves, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus
socios navalis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis verba iuraverant;
et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare superum aut in agro Larinati esset — omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem — , hos omnes milites dimitti placuit.
supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies.
ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerva et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani et Illyricum esse.
ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes decrevit. indictae a consule sunt in ante diem quartum et tertium et pridie idus Novembres.
tradidere quidam legatos Rhodios nondum dimissos post victoriam nuntiatam velut ad ludibrium stolidae superbiae in senatum vocatos esse;
ibi Agepolim principem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam,