Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

suberat et secreta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae vix salva pietate ei contingere poterant. erant enim quidam Romanorum quoque non boni auctores, qui spe cupiditatem eius elicerent:

eam opinionem de Attalo et Eumene Romae esse, tamquam de altero Romanis certo amico, altero nec Romanis nec Persei fido socio.

itaque vix statui posse, utrum, quae pro se, an, quae contra fratrem petiturus esset, ab senatu magis inpetrabilia forent; adeo universos omnia et huic tribuere et illi vero negare.

eorum hominum, ut res docuit, Attalus erat, qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius amici prudens monitio velut frenos animo eius gestienti secundis rebus inposuisset.

Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decedi fide vidisset.

is ad occupatas iam aures sollicitatumque iam animum cum venisset, adgressus tempestivis sermonibus rem prope prolapsam restituit, aliis alia regna crevisse rebus dicendo:

regnum eorum novum, nullis vetustis fundatum opibus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium

182
et praecipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent.

Attalum vero, qui aetate proximus sit, quis non pro rege habeat? neque eo solum, quia tantas praesentes eius opes cernat, sed quod haud ambiguum sit prope diem regnaturum; eam infirmitatem aetatemque Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis;