Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ob id maxime decemviri libros adire iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro sacrificaverunt. et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata.
item. quod ad honorem deum inmortalium pertineret, decrevit senatus, ut, quoniam perduelles superati, Perseus et Gentius reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani essent, ut,
quanta dona Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ob devictum Antiochum regem data ad omnia pulvinaria essent, tanta Q. Cassius et M’. Iuventius praetores curarent danda.
legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, decreverunt decem in Macedoniam, quinque in Illyricum.
in Macedoniam primi nominati: A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi censorii, Q. Fabius Labeo, Q. Marcius Philippus, C. Licinius Crassus, collega in consulatu Pauli, tum prorogato imperio provinciam Galliam habebat.