Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Esquilinae sors exiit: in ea Ti. Gracchus pronuntiavit libertinos omnis censeri placere.

magno ea res honori censoribus apud senatum fuit. gratiae actae et Sempronio, qui in bene coepto perseverasset, et Claudio, qui non inpedisset.

plures quam ab superioribus et senatu moti sunt et equos vendere iussi. omnes iidem ab utroque et tribu moti et aerarii facti; neque ullius, quem alter notarat, ab altero levata ignominia.

petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera, quae locassent, probanda anni et sex mensum tempus prorogaretur, Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum, intercessit.

eodem anno C. Cicereius aedem Monetae in monte Albano dedicavit quinquennio post, quam vovit. flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus.