Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
sumere itaque eos de se, non rogare aequom esse, neque emere ea ex fructibus agri ab se dati, --- quae ibi proveniant. id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano superesset.
cum iis mandatis a patre profectum
responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat.
et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum favente populo Romano regnum adeptum; aequatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis.
victoria vero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset. grates deis pro victoria apud suos penates ageret;
Romae filium pro eo acturum. gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere.
petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum ---exigeretur, responsum est haud aequum videri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissae exigere.