Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus.
fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
hoc flumine saeptum iter hostis credens extrahere relicum tempus aestatis in animo habebat.
inter haec consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum Heracleum mittit.
abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni inminente positum.
Popilius priusquam armatos muris admoveret, misit, qui magistratibus principibusque suaderent, fidem clementiamque Romanorum quam vim experiri mallent.
nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant. tum terra marique — et classis adpulsa ab litore stabat — simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti.
iuvenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli verso partem humillimam muri ceperunt.
mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum
inter cetera sexageni ferme iuvenes, interdum plures apparatioribus ludis, armati inducebantur. horum inductio ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte elegantioris exercitus quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum.