Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
incerto inde, quidnam agendum foret — adeo sine ulla ope hostis, quae adgravaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat — , peropportune litterae a Sp. Lucretio adlatae sunt castella se,
quae super Tempe essent et circa Philan, tenere omnia frumentique in iis et aliarum in usum rerum copiam invenisse.
his magno opere laetus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda subvectio erat, divideret.
ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant, quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret,
alii ignarum, belli quae in dies fortuna novaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea, quae mox repeti non possent.
simul enim cessit possessione Dii, excitavit hostem, ut tunc tandem sentiret recuperanda esse, quae prius culpa amissa forent.
audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus.
fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
hoc flumine saeptum iter hostis credens extrahere relicum tempus aestatis in animo habebat.
inter haec consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum Heracleum mittit.
abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni inminente positum.
Popilius priusquam armatos muris admoveret, misit, qui magistratibus principibusque suaderent, fidem clementiamque Romanorum quam vim experiri mallent.
nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant. tum terra marique — et classis adpulsa ab litore stabat — simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti.
iuvenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli verso partem humillimam muri ceperunt.
mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum
inter cetera sexageni ferme iuvenes, interdum plures apparatioribus ludis, armati inducebantur. horum inductio ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte elegantioris exercitus quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum.
cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant.
hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ab ima in summam testudinem per densata scuta cum evasissent, nunc velut propugnantes per oras extremae testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant.
huic testudo similis humillimae parti muri admota. cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur; depulsisque iis in urbem duorum signorum milites transcenderunt.
id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent corpora, sed proiecta pugnantium more. ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur.