Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Paeligni; volnerati aliquanto plures

160
sunt.

quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent: nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.

Perseus ad Pieriam silvam via militari frequenti agmine equitum et regio comitatu fugit.

simul in silvam ventum est, ubi plures diversae semitae erant, et nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis via devertit.

equites sine duce relicti alii alia in civitates suas dilapsi sunt; perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia recta et expedita via ierant, pervenerunt.

rex ad mediam ferme noctem errore et variis difficultatibus viae est vexatus;

in regia Perseo, qui Pellae praeerant, Euctus Eulaeusque et regii pueri praesto erant. contra ea amicorum, qui alii alio casu servati ex proelio Pellam venerant, cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum venit.

tres erant tantum cum eo fugae comites, Euander Cretensis, Neo Boeotus et Archidamus Aetolus.

cum iis iam metuens, ne, qui venire ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta vigilia profugit.

secuti eum sunt admodum quingenti Cretenses. petebat Amphipolim; sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis.

consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat.

P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli filius, adoptione Africani nepos.

is septumum decumum tunc annum agens, quod ipsum curam augebat, dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat; et serius cum redisset, tunc demum, recepto sospite filio, victoriae tantae gaudium consul sensit.

Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus,

161
qui praeerat urbi, metuens, ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit.

scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam adpulsam esse agrosque circa vexari; orare praefectos Emathiae, ut praesidium adversus populatores mittat.

his lectis hortatur Thracas, ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur: magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos.